- CLEOSTRATUS
- CLEOSTRATUSEphebus ille fuit, cui sors obtigit, ut Draconi apud Thespienses saevienti immolaretur: cuius vicem dolens Menestratus, thorace aeneô indutus cum dracone dimicaturus, prodiit in medium, ac belluam interfecit, atque ira Cleostratum et civitatem liberavit. Item Philosophus antiquissimus, Tenedius, qui primus de signis caelestibus scripsit, Olymp. 61. atque imprimis de Ariete et Sagitrario. Plin. l. 2. c. 8. 12. annorum apud Graec. erroribus correctis. Hygin. in Poetic. Astronom. c. 13. et Voss. de Scient. Mathem. c. 33. §. 11. Ab hoc, an ab Eudoxo Cnidio (de quo infra) primum institutam Ο᾿κταετηρίδα (quae, quia primus eius annus nonô quôque annô redibat Ε᾿ννεατηρὶς quoque vocitat est) traditum. Sed Magnus iste annus iam ante utrumque usitatus fuit: et Minos II. non tantum Leges suas κατ᾿ εννεατηρίδα promulgavit, verum etiam tributum, eôdem annorum circuitu solvendum, Atheniensibus constituit. Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XI. imô et diu antea Cadmus ἀΐδιον ενιαυτὸν ἐθήτευσεν Α῎ρει. ἦν δὲ ὁ ενιαυτὸς τότε ὀκτὼ ἔτη, Apollodor. l. 3. Emendavit autem illam Cleostratus postea, accuratiore Astronomiâ instructus: quâ vero intercalationis dispositione ille Neomenias ad Lunares motus accommodaverit, quâque Olympiade scripserit, non constat. Eum sequuti alii aliter hune Cyclum tractârunt, quorum celeberrimus Eudoxus Cnidius, cum Platone in Aegyptum profectus, ibi moratus est annum et 4, menses ac pube superciliisque rasis την Ε᾿κταετηρίδα suam scripsit, hinc primus Cycli huius auctor creditus. Floruit is annô 1. Olymp, 97. Tamdiu apud Graecos ignor abatur Annus, Strabo, l. 17. Quae vero dispositio Eudoxianae fuerit Octaeteridis, exponit illustris Marshamus praefatus, ibidem saeculô XII. ubi de Anno Attico, et Ο᾿κταετνρίδι. Coeterum ab Ida monte τηρήσεις, seu observationes suas faciebat. Sicut Matricetas in Lesbo Insul. ex monte Lepetymno; Phainus et Meton Athenis, ex monte Lycabetto sidera speculati leguntur. Qui omnes Astronomiam suam parapegmatis consignârunt, uti dicemus infra, in hac voce. Vide Salmas. ad Solin. p. 822.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.